monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.99 > bnf7877.96 > sectio 6 > csg871.119 > sectio 16 > bavPal.lat.1449.165 > bkeCod.15.31v > bavPal.lat.1449.179 > sectio 108 > habCod.Guelf.707Helmst..28 > sectio 27 > sectio 211 > csg250.211 > sectio 127 > csg250.262 > bnf13013.132 > sectio 148 > bkeCod.15.14r > bavPal.lat.1449.77 > csg251.57 > 35 > sectio 32 > sectio 30 > csg250.248 > bnf13013.108 > bkeCod.15.180v > bnfNAL1615.104 > sectio 74 > sectio 10 > sectio 65 > csg871.46 > sectio 28 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 14
Indubitanter quidem scio, quod si orasses instantius, perorasses, et ab hac inhumana tyrannide hominem avertisses. Diffusa est enim gratia in labiis tuis , vivusque est efficax sermo tuus, imo Domini, et penetrabilior omni gladio ancipiti . Hic est vomer ille aratorius, quo Samgar sexcentos Philistaeos occidit ; mandibula asini, qua Samson mille de suis hostibus interfecit ; clavus Iahel ; pugio Phinees ; gladius Gedeonis . Quod si ex corde ageres causam Christi, daret voci tuae vocem virtutis, atque voluntaria oris tui beneplacita faciens, cor regis ad tuum verteret arbitrium ille, in cuius manu corda sunt regum . Non enim, sicut dicit Dominus, vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ; ipse est, qui dat verbum evangelizantibus virtute multa.